monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 2, II.De libellis oblatis imperatori, et ab eo iussis incendi, et de disputatione dogmatis Ariani.

Cassiodorus, 2, CAPUT PRIMUM.De praesulibus Ecclesiarum qui interfuerunt Nicaeno concilio.

1 Communicabant igitur Nicaeno concilio [An. Dom. 527] ex apostolicis quidem sedibus Macarius Hierosolymitanus, Eustathius iam praesidens Antiochenae apud Orontem Ecclesiae, et Alexander Alexandriae, quae est apud stagnum Mariam. Iulius autem Romanus episcopus propter senectutem defuit; erantque pro eo praesentes Vitus et Vincentius presbyteri eiusdem Ecclesiae.
2 Super hos autem et alii plurimi boni et optimi ex diversis gentibus convenerunt. Alii quidem ad intelligendum et dicendum nimis idonei, scientiaque sacrorum librorum, et alia eruditione disciplinati, vitaeque virtute praeclari. Alii vero in utroque probatissimi viri, quorum utile iudico etiam nomina memorare. [SOZOMEN., lib. I, cap. 16, ed. Christoph.]
3 Tanquam stigmata Domini Iesu in corpore circumferentium secundum sacrum Apostolum. Erat enim Iacobus Antiochiae Mygdoniae, quam Syri et Assyrii Nisibin appellant, qui mortuos resuscitavit, vivos curavit, et alia innumera probatur operatus esse miracula. Sed haec superfluum arbitror huic operi rursus inserere, quae in Deo amabili historia latius enarravi. Paulus Neocaesareae, quod est castrum positum iuxta ripas Euphratis.
4 Is enim Licinii rabie demolitus est. Ambas enim manus ligatas habuerat ignitoque ferro combustas, quo fuerant nervi articulorum eius a sua mobilitate siccati atque mortificati. Alii vero dextros oculos effossos habuerunt, alii dextras suras abscissas. Unus horum erat Paphnutius Aegyptius. Et absolute videbatur ibi populus athletarum Christi et martyrum in uno loco congregatorum.
5 De quibus et Eusebius Pamphyli tertio libro in Constantini Vita haec ita dicit. [THEODORETUS lib. I. cap. 7, p. 24.]
6 Cunctarum igitur Ecclesiarum quae totam Europam, Libyamque, et Asiam replebant, simul erant ministrorum Dei congesta cacumina; unaque orationis domus tanquam a Deo dilatata intrinsecus ferebat omnes in idem, Syros simul, et Cilicas, Phoenicasque, et Arabes, atque Palaestinos, inter hos et Aegyptios, Thebaeos, Libyas, nec non et qui ex Mesopotamia oriuntur, sed etiam Persa ad concilium venit episcopus. Verum nec Scytha defuit ex eorum choro, Pontusque, et Asia, Phrygia, et Pamphylia viros probatissimos praebuerunt.
7 Aderant Thraces, et Macedones, Achivi et Epirotae, et horum quoque interius habitantes. Ipse autem Hispanorum valde famosus Osius unus erat, et simul plurimis assidebat. De regia vero civitate praesul Alexander propter senectutem defuit; presbyteri vero praesentes locum eius implebant. Talem itaque a saeculo solus unus imperator Constantinus Christo coronam vinculo pacis exornans, suo Salvatori de victoria inimicorum et hostium Deo docibilem [ed. et ms. Santheod., decibilem] dedicavit; gratiarum actionis imaginem secundum nos apostolica plausione constituens.
8 Tunc igitur ille sermo completus est: Collectos ex omnibus gentibus, quae sub coelo sunt, viros religiosos, inter quos erant Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae secus Cyrenen, et advenae Romani, Iudaei et proselyti, Cretes et Arabes [Act. II, 5, 9, 10, 11]. Verumtamen hoc illis deerat, quod non, sicut isti, omnes ex Dei ministris utique consistebant.
9 In praesenti siquidem choro multitudo erat episcoporum, numerum trecentorum excedens, sequentibus eos presbyteris, ac diaconibus, et acolythis, quorum numerus non poterat comprehendi. Ministrorum vero Dei alii sapientiae sermone fulgebant, alii continentia vitae et patientia coruscabant; alii vero medio modo horum virtutibus ornabantur.
10 Erant igitur inter eos alii temporis honorati longinquitate, alii iuventute, et animi robore praemicantes, qui nuper venerant ad huius ministerii cursum. Quibus videlicet omnibus imperator diebus quotidianis cibaria largissime ordinarat expendi. Haec itaque de his qui ibi collecti sunt Pamphili recitavit Eusebius. Cumque celebrasset imperator victricem contra Licinium festivitatem, et ipse occurrit ad Nicaeam.
11 Clarebant autem inter episcopos Paphnutius ex superiori Thebaide, et Spiridion Cyprius. Cuius autem rei causa horum memini, postea sum dicturus. [SOCRATES, lib. I, cap. 5; edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 19.]
Cassiodorus HOME

bav823.65 bav824.51 bnf1603.33

>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 2, II.De libellis oblatis imperatori, et ab eo iussis incendi, et de disputatione dogmatis Ariani.
monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik